Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 7. (Budae, 1842.)
gnifico Principi Stepliano, Regi Rasciae illustri, gratiarn in praesenti, quae perducat ad gloriam in futuro. Cum sicut laetanter, referenle venerabili fratre nostro , Marco Episcopo Scutarensi, audiuimus, tu diuinitus inspiratus et Sancti Spiritus gratia illustratus, tuae ac populi tui saluti animarum inlendens, gregem veri pastoris, reiecto cuiusuis pestiferi fermento schismatis, ingredi desideras, et affectas, et in sinu sanctae Romanae Ecclesiae , matris et omnium fidelium et Magistrae, communitati fidelium ipsorum et salubriter congregari, vt cum cis portionem integram bonorum illorum, quae suis fideiibus praeparauit Dominus, ipso donante, abundantius valeas promereri; nos qui locum illius, quamuis immeriti, tamen tenemus, qui omnes querit saluos fieri et neminem vult perire, exinde gaudii et exultationis fauore perfusi, et eidem , qui rectum tibi dedit, vt perfertur, spiritum, immensas gratias in liumilitate spiritus referentes, luae salutaris deuotionis in hac parte .propositum multipliciter in Domino commendamus, tuam rogantes excellentiam, et attentius in Domino exhortantes, qualenus conceptum, tibique diuinitus inspiratum propositum huiusinodi non extinguas, sed potius magis ac magis ferueas in eodem. Nos equidem more illius euangelici hominis, ouem perdilam requirentis , et super humeros reportantis ad gregem, te suscipimus, in brachia paternae dilectionis, gaudentes, stringendo charitatis amplexibus te , tanquam filium praedilectum tuisque honoribus et commodis, quantum cum Deo fieri poterit, intendendo 5 super quibus eidem Episcopo, quem tuae beneuolentiae commendamus, propensius fidem credulam poteris adhibere. Yt autem de tua intentione super his operoso eiFectui mancipanda, plenius con7*