Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 7. (Budae, 1842.)

omnipotenti Deo laudes et gratias egimus, exultan­tes ingenti laetitia, quod ipse dampnate memoriae Lu­douici de Bauaria, inimici Dei et ecclesie sue sancte persecutoris et hostis inquinati terminum posuit, et eum tela vite succisa de hac luce subtrahens, dies suos, quos in longum nimis ilie homo nequam per­duxerat, terminauit, regnique tui primordia diri— gens, et prosequens fauoribus opportunis, nonnul­las ciuitates, villas oppida, et alia loca, ad tuam obe­dientiam et deuocionem adduxit, supliciter depre­cantes eum, vt omnipotenti virtute sua tibi semper assistat, et ad laudem suam , ipsius honorem Eccle­sie , ac statum prosperum et tranquillum fidelium deuotas tibi efficiat cunctas Imperii nationes, sicque priorum temporum auferatur malitia , libertas EccJe­siae conculcata refulgeat, Jura collapsa reparentur Imperii, et omnia prospere tuo tempore instauren- ' tur. Tu ergo fili karissime, acceptabile tempus, quod ille, per quem viuis et regnas feliciter et opportu­ne disposuit, prudenter attendens ad ea, que Deo placita, et grata cognoueris , et honorem ipsius Ec­clesie, Matris tue, respiciant, ac tui status votiua pariter incrementa producant. Erige animum, con­uerte studia, et operationes intende, et sic te sub spe diuini auxilii et fauoris accingas, quod dextra Domini actus tuos et opera dirigente, aspera con­uertantur in plana, et indirecta quomodolibet diri­gantur. Nos enim ad honoris augmentum et nego­ciorum tuorum felicem promotionem, et vtilem ha­bentes affectionem, et animum promtiorem , literas, quas dicti nuncii tui petiuerunt, benigne concessi­mus, quamquam ipsi eorum ad te reditum prope­rantes, eas omnes noluerunt expectare, mittimus tamen literas, quibus ipsi se proxime amplius indi-

Next

/
Thumbnails
Contents