Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 7. (Budae, 1842.)
gere dicebant, per quas Venerabilibus Fratribus nostris — Arcliiepiscopo Pragensi et — Episcopo Bambergensi, et cuilibet eorum absoluendi Clericos, Ecclesiasticasque personas et laicos omnes et singulos relaxare, ac, filiis dicti Ludouici duntaxat exceptis, ab omnibus et singulis excommunicationum et suspensionum sententiis atque penis, quas pro eo, quod eidem Ludouico, eiusque sequacibus post et contra processus Apostolicos contra eos liabitos, adliaeserunt, eisque praesliterunt.consilium, auxilium vel fauorem, quomodolibet incurrerunt, absoluendi, et interdicta quelibet, quibus ciuitates, terre, oppida, ville, et loca quelibet subiecta sunt, relaxandi, et cum eisaem Clericis et personis super quibuscunque irregularitalibus dispensandi, quamuis nonnullis ex fratribus nostris videretur expediens, quod aliquis de latere nostro legatus pro liuiusmodi absolulionibus eorumdem negociorum in promocione fauorabili mitteretur , plenam concedimus facultatem , id ipsum per alias nostras literas certis Prelatis per Alemanniam in fauorem tuum et negociorum huiusmodi committentes. Super negociis vero dictorum filiorum ipsius Ludouici, de quibus dicti Marquardus et Nicolaus de Cunich, locuti sunt, in secreto, predicti Marquardus et Nicolaus tibi vi\e vocis ministerio respondebunt. Ceterum vt te non lateant ea, quae super negociis Nicolai Laur entii ciuis romani, qui se tribunum intitulat, acta sunt et aguntur, scire te volumus, quod nos ad ipsius Nicolai mahtiam conterendam iam manum apostolicae potestatis extendimus, et per dilectum fratrem nostrum Bertrandum, titulo Sancti Marci presbiterum Cardinalem, Apostolice sedis Legatum in illis partibus spiritualiter et temporaliter