Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 7. (Budae, 1842.)
Ordinis ordinalum fuerit, quod aliqua Prouincia dicti Ordinis in duas Prouincias diuidatur, q^uae quidem ordinatio secundum morem dicti Ordinis inchoatio nuncupatur, liuiusmodi ordinatio vigorem non habeat, nisi postmodum per duo alia Generalia Capitula dicti Ordinis approbata et etiam confirmata fuerit; pro parle dictorum Fratrum fuit nobis humiliter supplicatum , vt huiusmodi ordinationem per dictum Generale Capitulum, vt praefertur , factam de huiusmodi Prouincia Dalmatiae, quae, vt praefertur, apud eos inchoatio nuncupatur, auclolilate Apostolica , non obstante, quod ipsa per duo generalia Capitula dicti Ordinis approbata seu confirmata non fuerit, confirmare et approbare de benignilate Apostolica diguaremur. Nos igitur attendentes, quod onus in plures diuisum facilius supportatur, et quod humana fragilitas tanto facilius ab illicitis refrenatur, quanto pluribus fuerit gubernaculis coarctata; et intentis desideriis affectantes, quod dictusOjdo, ad quem specialem gerimus dilectionis affectum , spiritualibus semper proficiat incrementis, huiusmodi supplicationibus lnchnati, voiumus et Ajjostolica auctoritate decernimus, quod huiusmodi ordinatio , quae vt praefectur, inchoatio nuncupalur, per diclum generale Capitulum, vt praefertur facia , perinde a datis praesentium valeat et plenam oblineat roboris firmitatem, ac si per duo alia Generalia Capitula dicti Ordinis confirmaia et approbata eflicaciter extitisset; statuentes et etiam ordinantcs auctoritate praedicta, quod deinceps natio et patria Dalmatiae praedictae, et praefata loca dicti Ordiuis inibi consistentia, adiunctis eis praefatis tribus aliis locis dicti Ordinis, quae, vt praefertur, hactenus de Prouincia inferioris Lombardiae extiterunt,