Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 7. (Budae, 1842.)

vnam prouiuciam per se distinctam a praefata Pro­uincia Hungariae faciant, et Prouincia Dalmatiae existat, et nuncupetur iuxta morem dicti Ordinis, prout in aliis Prouinciis est fieri consuetum , perpe­tuis futuris temporibus deputetur. Nulli ergo omni­no hominum liceat hanc paginam Nostrorum volun­tatis, constitutionis , statuti et ordinationis infringe­re vel ei ausu temerario contraire. Siquis autem hoc attemptare praesumpserit, indignationem Omnipo­tentis Dei et BB. Petri et Pauli Aposlolorum eius se nouerit incursurum. Datum Romao apud S. Petrum V. Nonas Martii Pontificatus nostri anno II." Ex Originali. CCLXXI. Capitulum Poson. Jacobum de Pokatelek, iu»su regis Ludouici, in possessionibus nouae donationis titulo impetratis statuit. A' 13S0. Yniuersis Christi Fidelibus tam praesentibus quam futuris, praesens scriptum inspecturis , Capi­tulum Ecclesiae Posoniensis salutem in salutis Largi­tore. Ad vniuersorum igitur notitiam harum serie volumus peruenire, Quod nos Literas regias pro Ja­cobo , filio Nicolai de Pokateieke, ac Joanne et Tho­ma, fratribus suis vterinis, super nouae donatio­nis tilulo loquentes, honore quo decuit, recepimus in haec verba: Ludouicus, Dei gratia rexHungariae etc. Fidelibus suis, Capitulo Ecclesiae Posoniensis salutem et gratiam. Noueritis, quod nos considera­tis fidelitatibus et fidelium seruitiorum meritis Jaco­bi, fily Nicolai de Pokateleke , quibus nobis idem fideliter et feruenter studuit complacere , quasdam possessiones nostras Chukarabony, Nagy Udvarnok, et Barlabas vocatas, in Comitatu Posoniensi habitas,

Next

/
Thumbnails
Contents