Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 7. (Budae, 1842.)

fralris nostri Petri Episcopi Suaciensis datoris prae­sentium, per vos super hoc ad nostram praesentiam destinati, percepimus, misericorditer dignatus est vobis tribuere intellectum: vt relictis schismatis, et errorum tenebris, in quibus hucusque ambulastis, incipiatis animabus vestris, et subditorum vestrorum prudenter consulere , et lumen agnoscere veritatis: intendentes ad obedientiam, et devotionem Sacro­Sanctae Romanae Ecclesiae matris, et magistrae cun­ctorum fidelium, reyerenter, et cordibns sinceris accedere, in eisque perpetuo remanere: ac a nobis, qui licet immeriti, sumus in terris Christi Vicarius, instrui, qualiter debeatis in via mandatorum Domini ambulare. De iis igitur laudandis principiis, Deo qui vos sua gratia praevenit, et si pura intentio in men­tibus vestris viget, sequetur indubie; deuotas gra­tias agimus, et vos plurimum commendamus: inten­dentes vos, si nostris et dictae Ecclesie mandatis deuote parebitis, fifios spirituales recipere, et tene­re, ac prosequi favoribus opportunis. Ut autem me­reamini in gratiam conciliationis admitti, ac obtine­re Apostolicae sedis benevolentiam, et fauores, a molestiis Ecclesiarum, et personarum Ecclesiastica­rum , aliorumque Catholicorum, obedientiam dictae Romanae Ecclesiae , praesertim Ciuitatis Colocen­s is, quam iam diu a vobis, seu a te, Georgi! hostiliter molestari percepimus, curetis penitus abstinere: vt in iis, et aliis vestram intentionem purissimam osten­datis. Super quibus, et aliis per vos agendis in di­ctae vestrae reconciliationis negotio praefatum Epi­scopum duximus informandum: cui superiis, quae vobis ex parte nostra retulerit, velitis fidem indu­biam adhibere. Datum apud montem Flasconem Bal-

Next

/
Thumbnails
Contents