Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 7. (Budae, 1842.)
neo — Regiensis Dioecesis , VIII. Ka!. Junii anno VI-o. Ex Franc. Xav. L. B Pejacsevich Historia Serviae pag. 312. 313. Anno 136 9. CLXXXIII. Vrbanus 7". Fapa A, Episcopos Spalatinum ac Ragusinum ob toleratos Bosnenses Haereticos redarguit. A. 1369. Vrbanus Episcopus etc. Spalatensi et Ragusino Archiepiscopis, et eorum Suffraganeis. Nuper ad nostrum non sine mentis dolore fide digna relatione peruenit auditum, quod in partibus Bosnae, a vestris ciuitatibus et dioecesibus non remotis, quam plures haeretici commorantur, et a multis citra. temporibus sunt morati, et quod, licet in eisdem vestris Ciuitatibus et dioecesibus existat notorium vt illi, qui scienter domo vel terra sua haereticos receptare vel fouere praesumunt, excommunicationis sententia in tales a Canone lata sint ligati et prohibitum sit, ne Catholici et fideles cum haereticis negociationem seu commercium exercere praesumant; tamen iidem haeretici de partibus praelibatis et alii volentes ad eas accedere, per vestras ciuitates et dioeceses libere tanseunt, mercimouia deferunt, et cum vestris subditis, in quorum simplicibus mentibus haeresum semen pestiferum saepe spargunt, negociationes exercent; sicque in eorum peruersitatibus confouentur, et seducunt alios damnabiliter dogmate haeretiace prauitatis. Quod nos moleste ferentes ac vestrae negligentiae , qui supra intendentes dicimini et debetis super greges vobis