Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 7. (Budae, 1842.)
xxxr cum Andrea rege ab Henrico III. perdomitos et stipendiarios fuisse factos prodidere; quod procul a vero esse, constat. Quonam modo desponsatam filio regis Galliae gnatam, rescissa praestantissima affinitate, Andreae filio spopondisset, nisi aliqua veliementi necessitate adactus ad eas conditiones descendisset? Sed vt hanc perpetuam Germanorum et Imperii Romani notam diuina magis, quam humana operainustam obliterarent, ex industria subticuere; ast contra fieri debet: Scriptor enim quisque Historiarum, veritatis magis, quam alicuius patrocinii afFeCtator esse debet, quin et omni amicitiae, ininimitiaeque carere oportet affectu, vt suam apud posteros auctoritatem retinere posse videatur." Dec. II. rer. Hung. L. II. Eorum , qui Hungariae regnum a Sede Apostostolica, oblalione Stephani Proto regis, dependens factum, insimulant, rationes alias iam explosimus; duo cupimus duntaxat hic in debitam sumi replexionem: Reges Lusitaniae, Arragoniae , Navarrae, Bohemiae, Hiberniaeque pari subiectione regna sua sedi Pontificiae deuouisse, absque Maiestatis regiae, quam antea consensu populi obtinuerant, praeiudicio: Cf. Struuium Syntagmate Juris publici diss. XI. 3» Eam Stephaiuis quoque noster successionis , consensusque iuribus, ante datas ad Siluestrum II. Papam literas, consequutLis fuerat; Hartuico attestante : „Postquam gradum adolescentiae primum ascendit, conuuocatis Pater suus HLingariae Primatibus, cum ordine sequenti, per communis consilium colloquii, filkim suum Stephanum, post se regnaturum populo praefecit, et ad hoc corroborandum a singulis sacramentum exegit." Cap. I. Quod venerationis, deuotionisque gratia factum est, in subiectio-