Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 7. (Budae, 1842.)
opere perficere afTectabat:" Chron. Thur. P. II. cap. XXXVI. Cf. Ditmarum ap. Leibn. Tomo I. Script. Brunsvic. L. VIII. p. 420. Sed nec Imperaloribus ex eo, quod Petrus regnum Hungariae Henrico III. cum deaurata lancea coram Hungaris tradiderit, vllum ius adnatum est: cum regnum, stirpi Arpadianae conslitutionali sanctione obligatum, in alienos transferri neutiquam potuerit; vrserat argumentum hoc Bonifacius VIII. PP. aduersus Albertum Imp. successionem regni Hungariae aucupantem : V. Cod. Diplom. Tomo VIII. vol. I. Sed neque possunt regna propriae libertatis, seu a regibus, seu a Primatibus, vlli regum alterius regni subiici, quemadmodum Gregorius PP. VII. Salamone id molito ad Geysam 1-um notauerat: ,,Notum tibi credimus, regnum Hungariae, sicut et alia Nobilissima regna, in propriae libertatis statu esse debere , et nulli regum alterius regni subiici." Cod. Dipl. tomo I. p. 423. Violato factum id fuisset iuramento, quod pro conseruanda regni libertate a primordio datum fuerat (Chron Thur. P. II. cap. 37.), adeoque irritum. Si quod etiam accessisset, pacificatione inter Andream L. ac Henricum confecta, est exinanitum. V. Hermannum Contr. ad an. 1052-3. Aloldum ad an. 1052. Quamobrem Wibertus Scriptor Synchronus in vita Leonis IX. Papae Cap. 8. apud Hagiogr. Antuerp. Tom. II. ad. d. 19. Aprilis, non dubitat affirmare: ,,sed quia factioue quorumdam Curialium — sunt Augusti (Henrici III.) aures obduratae, ideo Romana Respublica subiectionem Hungariae perdidit." Merito proin redarguit iam Bonfinius eosdem Germaniae Scriptores: „Hic, inquiens, haud abs re Germanorum annales erit admirari: qui Hungaros