Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 7. (Budae, 1842.)

qui titulo ducis lot praeesset populis, vteretur ma­gis lionorata appellatione; quarto demum anno post mortem patris sui Geysae, legatione pro corona in­stitula, Regia auctus est dignjtatate." De monarchia et sacra Corona Reg. Hung. centuria I. Ita etiam Ritius: ,,Itaque Stephanus omnem, quae sub impe­rio erat-Cupan, regionem in suam redrgit potesta­tem, Regiumque nomen, vltro deferentibus su­is, accepit." De reg. Hung. ]ib. II. Auentini proin verba ad solam agnitionem, hoc est, quod Otto III. ac Henricus II. Imperatores Stephanum pro re­ge agnouerint, sunt attemperanda; ac contro ­uersia immoderato Germanorum in patriam affectui adscribenda, vt iam a Berneggero de Germanicorum scriptorum placitis fuerat animaduersum: „Admiran­dum in Germanicis scriptoribus, quomodo in con­uersione S. Stephani affectui largiter indulgeant ac scribant, eum Giselae ope et consilio suscepisse Chri­stianam religionem : Praeter Auentinum , et Philip­pum eodem affectu correpti sunt Sigebertus Gem­blacensis, Lazius et reliqui." Parte 1-a d. Tr. §. 279. Falluntur non absimiliter ii, qui reges Hun­gariae vasallos ex Imperatorum iu d i ca t u argu­unt: Si enim nec Otto III. nec Henricus II. dede­rant Stephano regiain dignitatem, quo pacto potuis­set Henricus III. consequi iudicatum? Is proin Petri , Ouonis ac Salamonis litibus auditis, nullam Judicis praerogatiuam, sed solius arbitri hono­rem exhibuit. Ideo etiam Hungari regem sibi obtru­denti nequaquam paruerant: ,,Legati vero Hunga­rorum, promiserant Caesari, quod Hungari in omni­bus starent ad mandatum eius, nisi quia Petrum in regem non susciperent, quod tamen Caesar summo

Next

/
Thumbnails
Contents