Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 7. (Budae, 1842.)
accipiunt coronam, nomenque regium, vasallos esse; ^tales fuisse primos Hungarorum reges: Qui argumento hoc ipsos Germaniae Imperatorum vasallos dicunt, Auentini vtuutur auctoritate, in Annalibus Boicis lib. V. dicentis: ,,Rectori eorum (Hungarorum) filio Geysonis, qui obierat anno Christi 996. Gisela soror Henrici despondetur, hac lege atque omine, vt ille explosa falsorum Deorum superstitione, Christi veri ac sutnmi Dei cultum, cum popularibus reciperet. Accepit conditionem Princeps Ygrus; statimque aqua lustrica tingitur, Stephanus appellatur, etaCaesare Rex nuncupatur." Arguunt porro : Petrus Hungariae rex ab aemulo Ouone regno expulsus, ad Henricum tertium Imp. se contulit, litigiosae successionis iudicem. — Qui post hunc secutus est in Hungariae regno, Salamon , in turbis intestinis Caesarem Henricum quartum iudicem pariter implorauil. Tulit hic pro eodem sententiam ; morem iudici gesserunt ordines Hungariae. Petrus oblata corona et lancea se ac regnum Imperio deuouit, consentientibus Proceribus: vt Hungaris ab Ottone tertio datus sit Rex, ab Henrico vero tertio confirmatus." Ita Ludewig in Germ. Principe L. I. cap. 2. p. 203. elc. Juris consultos Germaniae, hoc in argumento, Scriptorum rebus gestis suppariurn, Auentino vetustiorum, ac nostratium, nullam habuisse rationem, mirum omnino, culpandum quoque: Constat etenim ex Hartuico, Stephanum non ineundarum cum Gysela, Heinrici sorore nuptiarum gratia regiam acceptasse dignitatem, neque his pactis coronatum fuisse: aut religionem christianam amplexum, docente Hartuico: "Hunc Deo dilectus Adalbertus secundum credulitatis suae veritatem intinxit, nomen sibi im-