Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 7. (Budae, 1842.)
videlicet Arcliiepiscopalum, quam omnes Ecclesias, ampiissimam singulis assignans dioecesim, et vnicuique semper praeliciens idoneum Praesulem, simul et Abbatias praediis, curiis, et familiis et redditibus regaliter disposuit.'' Idem ibidem. Eadem sunt verba Syluestri PP. in Bullario edit. Rom. Tomo I. p. 399. „Et secundum quod diuina gratia te et illos docuerit, Ecclesias regni tui praesentes et futuras, nostra ac successorum nostrorum vice disponere, atque ordinare, Apostolica auctoritate, similiter concessimus." Recognouit ipsemet S. Steplianus : ,,Et sic liabui potestatem, vt vbicunque, vel in quocunque loco vellem, Ecclesias vel monasteria construerem ; ita niliiloininus a Romanae sedis Supremo Pontifice habui authoritatem, vt quibus vellem Ecclesiis, seu monasteriis libertates et dignitates conferrem. < f In fundationalibus Abbatiae Bakonbeel. ChroniconSimonis de Kezapone similia habet: ?,Ego, inquit, sum Apostolicus, ille autem verus Apostolus; inde et Ecclesias regni sui eius committo arbitrio ordinare." In xMSS. Cf. 1-ae 11. §. 1. 2. 3. c) Est aduocatus et Inspector Ecclesiae Catholicae in regno: „In regali quidem palatio, post fidem, Ecclesia secundum tenet locum: a Capite nostro, scilicet Christo, prius seminata, deinde per eius membra, vtique Apostolos , sanctosque Patres, transplantata, et firmiter aedificata , atque per totum orbem diifusa. Et quamuis semper nouam pariat prolem, in certis tamen locis, quasi antiqua habetur. Haec autem, Fili charissime, in nostra monarchia adhuc quasi iuuenis et nouella praedicatur; atque idcirco cautioribus et euidentioribusque eget custodibus ; ne bonum, quod diuina clementia per suam immensam misericordiam nobis concessit, immeri-