Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 7. (Budae, 1842.)

tis; per tuam desidiam et pigritiam, atque negligen­ttam destruatur et annihiletur. — Ac per hoc, fili mi, feruenti studio debes inuigilare, in sancta Ec­clesia Dei de die in diem, vt potius capiat augmen­tum, quam detrimentum patiatur." S. Steph. 1. I. cap. 2. Cf. etiam L. II. cap. I. d) Est successor bonorum Ecclesiarum vacanti­um fundationis regiae: 1-ae tit. 10. Habet rex Hun­gariae ius supremae etiam inspectionis ratione sacro­rum: Andreas anno 1222. ,,Istud tamen auctoritate regia firmiter praecipimus , quatenus nullus nostro­rum Yduornicorum, seu Ciuium , siue cuiuscunque seruitutis iugo subditorum , ad tonsuram clericalem ab aliquo Praelatorum admittatur. Hi etiam, qui le­gitime sunt admissi, si causa lucri vel alicuius ambi­tionis desiderio se turpibus exercere voluerint ope­ribus; ne scandalum potius quam exemplum verita­tis praebeant, a suis Praelatis per censuram Eccle­siasticam arceantur." Sigismundus Anno 1403. cun­ctas constitutiones papales beneficiarias, assensu suo haud probatas , irritas et illegales fore iussit. Cf. Co­dicem. III. Inuiolabilitas regumHungariae. 1. Quartus status iuramenti sic fuit: „Vt siquis de posteris eorum infidelis fieret contra personam Ducalem et discordiam faceret inter Ducem, et co­gnatossuos, sanguis nocentis funderetur, sicut san- • guis eorum fuit fusus in iuramepto, quod fecerunt Almo Duci." Belae Not. cap. VII. 2. „Si quisin regem aut regnum conspirauerit, refugium nullum habeat in Ecclesiam; Si quis con­tra regis salutem , aut dignitatem, quomodolibet ali­quid conspirauerit, aut conspirare aliquid tentaue-

Next

/
Thumbnails
Contents