Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 7. (Budae, 1842.)
vel alter vestrum ad loca dictarum pnrtium, de quibus vobis magis expedire videbitur, vos personaliter conferentes, et contra errantes, praesumptores, et attentatores huiusmodi proEcclesia sanctaDei vos defensionis murum viriliter opponentes praemissa schismata dissipare , sectas dissoluere, errores euellere, excessus con igere , deformata reformare , et errantes ipsos ad veram ipsius Catholicae fidei veritatem, et Ecclesiae praedictae ritus et mores reducere, quantum vobis inspirabit Altissimus , auctoritate nostra, fideliter studeatis, inuocato ad hoc, si opus fuerit, auxilio brachii saecularis. Contradictores quoslibet et rebelles, cuiuscunque praeeminentiae, status, ordinis vel conditionis, existant, auctoritate nostra , per censuram ecclesiasticam, appellatione postposita , compescendo. Quaecunque vero ex praemissis duxeritis facienda, et quae vobis alias circa haec videantur agenda, nobis fideliter et solerter intimare curetis, vt super ipsis prouidere salubriter, auctore Domino, valeamus. Datum Auenione. VI. kal. Januarii anno II o." Indidem. LXXXI. Idem eodem in merito ad Joannickem Seruiae Patriarcham. A. 1354. Scripsit hac occasione ad Stephanum etiam Duscianum, Rasciae regem, ac Joannickem Seruiae Patriarcham in negotio vnionis redintegrandae litteras Apostolicas a Raynaldo exhibitas. Legati sumto per Hungariam itinere, a rege Ludouico gratiose sunt suscepti; sed in Stephano reducendo in cassum laborarunt: Vide Mazzerium. Dolosis Stephani Promissis delusus Ponlifex, regem Hungariae ad bellum