Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 7. (Budae, 1842.)
ei inferendum compulit, qui etiam debellatum Stephanum ad fidem datam implendam strinxit; ac postquam forma ab Tnnocentio praescripta in fide Romanae Ecclesiae, tum regum Hungariae obsequentia se futurum promisisset, magnifice donatum, regnoque redditum eumdem dimisit. Waddingus ad anno 1356. Perfidus mox ducto contra Turcas ingenti exercitu in Thraciam, apud Deabolim oppidum suppremum obiit diem XV. kal. Janu. anno 1356. In fide nihilo constantior filius eius Urosius, axiomate Imperatoris Seruiae arrogato , ab Ucassino, inter aulicos principe, conflata seditione, caesus, caplus , interfectus, gentem Nemanicam regnanlem in tumulum praecipitauit. A. 1368. Ucassinus a Turcis victus, fuga elapsus, a quodam ephebo suo, torque aurea ingentis pretii collo detracta, fuit interfectus. Exinde Proceres contra Usciani filios dimicantes, in partesque regnum dilacerantes, Turcarum fere omnes facti tribularii. Quod reliquum erat, Tuarkus, Rex Bosniae, vsurpauit. Sic gloria regni Rasciae interiit, nunquam vltra surrectura. V. Illyrici S. Tom. VII. p. 80. sqq. Indidem. LXXXII. Nicolai Drugeth , Curiae regiae Judicis , in causa Nicolai de Szkdros iudiciales. A. 1354. Budae 21-a die Octauarum Paschae. Judiciales Nicolai Drugeth Judicis Curiae Regiae et Comitis de Thurocz , in Caussa Nicolai filii Nicolai Szkarus et filiorum eius Ladislai, Petri et Stephani vt A. contra relictas Pauli dicti Pohoch et Michaelis fratris Doboz ut J. iuxta Literas Comitis Thomae Judicis condam Curiae Regiae, in facto aestimationis et ineta-