Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 7. (Budae, 1842.)
docet Ecclesia, Corpus Christi non in azymo, sed in fermentato pane confici debere, et quod in azymo confectum est, esse denegant Corpus Christi, illudque in suae damnationis cumulum blasphemiis inclamare, deturpare manibus, et quod sceleratius est, conculcare pedibus non verentur. Dicunt eliam formam Baplismatis et Confirmalionis iuxta ritum, quem praedicta seruat Ecclesia, falsum esse, et iuxta formam huiusmodi baptizatos et confirmatos Baptismati et Confirmationi sic susceptis, damnabiliter renunciare , et rebaptizari et confirmari compellunt. Praeterea damnabdi detestatione dicuntur asserere, eamdem Ecclesiam, cui vniuersi Christianae fidei professores subesse noscuntur, eiusque tenentur instituta seruare, in plerisque aliis, quae praesentibus exprimere non curamus, a verae fidei tramite deuiare. Intelleximus etiam, quod nonnulli Archiepiscopi, et Episcopi partium earumdem sacros ordines indecenter et contra sacrorum Canonum instituta conferunt, et super matrimoniis conferendis, in gradibus prohibitis dispensare, contra instituta praedicta, propria temeritate praesumunt. Quodque religiosi quam plures mendicantium ordinum commissum sibi fore ab Apostolica sede in eisdem partibus legationis oflicium, minLis veraciter asserunt, edque praetextu nonnullatemere attentare praesumunt, in suarum et aliarum animarum periculum, et scandalum plurimorum. Cupientes igitLir huiusmodi eiusdem orthodoxae fidei et animarum periculis, prout ex debito praemissi tenemur ofticii, opportunis et efficacibu studiis obuiare, ac de vestrae circumspectionis indListria gerentes in iis et aliis fiduciam in Domino specialem, fraternitati vestrae per Apostolica scripta committimus et mandamus, quatenus vos