Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 6. (Budae, 1838.)

suo complectatur. — In priori enim vero diplomate Caroli regis de anno 1327. videre est curiam regiam temporibus eius vocatara fuisse iudicium illud, quod postea testibus diplomatibus specialis praesentia appel­lari maluit, praesidemque eius fuisse aulae regiae Can­cellarium, qui nempe sigillum regium prae manibus liabuit, ac sub eo evocatorias mandataque regia ut et iudiciales nomine sub regio expediebat. Hinc factum est, quod Sigismundus rex in adiudicatoriis in causa sexus foeminini Dorogh de Dioszegh contra Zolyomi­anos intuitu Dioszegh et Szekelyhid ac appertinentia­rum anno 1400 emanatis ac ex analectorum meorum MSS. Tomo XVII. pag. 217 et sequentibus per Magni­ficum ac reverendissimum Dominwm Georgium Fejtir: Cod. dip. X. 11. 269 editis iudiciales hae sub nomine regio emanaverint, ac semper de speciali praesentia loquan­tur, ob celerem expeditionem privato aulae regiae cancellarii, qui tunc Archiepiscopus Strigoniensis erat, sigillo fuerint consignatae 5 causa enim haec coram speciali praesentia regia seu cancellario dcfluebat. Cau­tos proin oportet esse historicos in praesentia aut ab­sentia regum , liic aut alibi determinanda; cum non desint exempla plurium, regis praesertim Sigismundi diplomatum Budae editorum, cum tamen eundem tem­pore illo alibi extra regnum fuisse et diplomatice et historice constet. — Membra specialis praesentiae re­giae seu iudicii sub praesidio cancellarii regii cele­brati Anno 1327 erant praelati ac barones regni ibi­dem denominati, ac ut ex eodem diplomate patet, per regern deputati. Notari meretur ad causam eandem, quod utut euocatio ad personalem praesentiarn seu iu­dicem curiae regiae intercesserit, causa tamen ob rna­iorem rei evidentiam ad curiam regiam seu forurn can­cellarii deducta fuerit. — Personalem praesentiam fo­rum iudicis curiae regiae denotasse per peritiores di­plomaticos iam pridem observatum est. Membra iu­dicii huius posterius de anno 1358 diploma recenset, inter quae praelati et Barones, imo ipsimet cancella­rius et palatinus aeque occurrunt. An membra luiius et alterius iudicii semper per regem deputata fuerint? vel vero praeses facultatem convocandi habuerit? du­bium est. — Praesidem tamen huius iudicem curiae regiae fuisse, evocatorias, mandata et indiciales nomine et sigillo propriis expedivisse certunr est, — Quaenara

Next

/
Thumbnails
Contents