Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 6. (Budae, 1838.)
cansarum species ad specialem? quaenam ad personalem praesentiam ? quaenam ad palatinum pertinuerint, sicut plura historiae iuris patrii capita hucdum in Cimmeriis latitant tenebris. -— Suspicari tamen licet, occasione frequentioris regum Sigisrnundi, Alberti et Ladislai posthumi absentiae, turbarumque domesticarum , duas has specialem nempe et personalem praesentiam eo etiam magis , quod Sigismuudi Decr. VII. art. 11. et 12. Cancellaria maior a minori distincta fuerit, in unum abiisse , donec tempore Mathiae regis in una personalis praesentiae regiae locumtenentis seu curiae regiae nomencla tione coalescerent, sigillumque iudiciale locumtenenti cancellarii traderetur. Gab. Nagy. v XC. Ludovicus li. H. calumniae damnatos gratiose absolvit. A. 1357. Nos Ludouicus, Dei gratia rex Hungarie, memorie commendamus per presentes , qnod Steplianus, filius Andree, famulus magnifici viri Johannis, dicti Chuz, bani regni Croacie, in sua, item Nicolai, filii Kene, et Nicolai, filii Andree de Gyiak, proximorum suorum personis ad nostre serenitatis accedendo presentiam, fidelitates et fidelia eorum servitia vnacum eodem Johanne Bano domino ipsorum, in confinio regni nostri contra venetenses nostros capitales inimicos exhibita et impensa proponens et declaranS, petiit humiliter et devote a nostra Maiestate, vt predictos Nicolaum , filium Kene, et alterum Nicolaum, filium Andree, proximos suos ab honere et pena calumpnie, in quam iidem contra nobilem dominam consortem Bricii litterati in presentia Comitis Nicolai de Zeech, Judicis Curie nostre, incidissent et convicti fuissent, expiare, expungere et absolvere de regia benignitate dignaremur. Nos itaque, qui cunctis nostris subditis rorem misericordie redundare solemus , attendentes , quod misericordia