Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 6. (Budae, 1838.)
colai, cum procuratoriis littcris conucntus de Lelez ad nostram accedendo presentiam, contra eosdem Joannem, filium Stephani, Lorandum et Joannem, filios Viti, proposuerat eo modo: Quod prefatus Pauius, filius Nieolai^ cum predictis Johanne, filio Stephani, et filiis Viti in una linea generationis annexus extitisset, et tres possessiones. ipsorum, scilicet Gaua in Zabouch, Berwey et Vossyan vocate, in ZathrnarComitatibus habite, inter ipsos indiuise haberentur, de quibus ipse Paulus suas habere vellet portiones, iustitia me diante. Quo audito Stephanus, filius Chegze, pro eis.dem Joanne j filio Stephani, Lorando et Joanne, filiis Viti, cum procuratoriis literis dicti conuentus de Lelez exsurgendo, easdem tres possessiones Gaua, Berwey et Vossyan vocatas, inter ipsos Joannem et filios Viti, ac Paulum, filium iNlicolai, indiuisas fore non abnegans, et ipsum Stephanum, filium Pauli, fratrem prefati Joannis, Andream, Stephanum et Nicolaum, filios eiusdem superstites fore et ipsas possessiones cum eisdem communiter habere et in eisdem portionatos esse, allegaueratj cumque ipsa causa diversis prorogationum cautelis legitimis, pro habenda statutione predicti Stephani, filii Pauli et filiorum suorum, prefyto Paulo, filio Nicolai, assignatis octauas B. Jacobi Apostoli, anno in presenti transactas, attigisset, ipsis octavis, scilicet tertiam partem praefatarum trium possessionum per eosdem Joannem, filium Stephani et filios suos, ac filios Viti sibi dari postulante, Stephanus, filius Chegze, pro eisdem Johanne, filio Stephani, et filiis Viti, cum procuratoriis lilleris conuentus de Lelez, exurgendo, adhuc eundem Stephanum, filium Pauli et filios suos participes dictarum possessionura,