Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 6. (Budae, 1838.)
pro habenda ipsa divisione, per ipsum Nieolaum, filium Pauli, statui postulabat. Ubi idem Paulus, filius Nicolai, litteras conuentus S. Stephani Protomartyris de Promontorio Varadiensi demonstrarat, in quarum continentiis reperiebatur euidenter: Quod Magister Stephanus, filius Pauli Bani, de Malcha, coram ipso conventu cornparendo, astantibus sibi Fabiano et predicto Johanne, et filiis suis sana mente, spontanea sua voluntate fuisset confessus oraculo viue vocis: Quod omnes possessiones suas, quas in comitatibus de Zernlin, de Zabouch et de Zathmar habere dignosceretur et haberet, Fabiano et Johanni praedictis, fdiis suis pro portionibus ipsorum, de eodem patre eorum eis prouenientibus iure perpetuo et irrevocabiliter contulisset perpetuo possidendas et habendas; postulabat enim idemPaulus, filius Nicolai, medelam equitatis sibi impertiri de premissis; iure observato. Cumque igitur prefatum Stephanum, filium Chegze, legitimum Procuratorem dictorum Johannis, filii Stephani, et filiorum Petri, pro eisdem cum procuratoriis litteris dicti conuentus de Lelez astantem, de eo, vtrum ipse contra formam preexhibitarum litterarum aliquid objicere velit, vel ne? quesivissemus. Isque nil contra easdem litteras se opponere velle allegans, praemissam causam debito fine, prout regni exigeret consuetudo, postulabat terminari. Vnde quia legitimus Procurator dicti Johannis, filii Stephani, in dictis octavis B. Michaelis Archangeli easdem tres possessiones Gawa, Berwey et Wossyan vocatas, inter eosdem Johannem, filium Stephani, filium Pauli, et. filios Viti, ac Paulum, filium Nicolai, indiuisa fore non abnegans; ipsum Stephanum, filium Pauli, patrem prefati Joannis, An-