Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 6. (Budae, 1838.)

§. 41. Apud populos Ugoricos eadem magica superstitio , quam Schamaismum dicimus , do­minabatur universim , dominaturque hodiedum : Fratres Praedicatores compassi Ungaris, a quibus se descendisse noverant, quod adhuc in errore infidelitatis manerent, miserunt qualuor de Fratribus ad illos quaerendum , ubicunque pos­sent eos , iuvante Domino, invenire. Frater Ju­lianus invenit eos iuxta fluvium magnum Ethil. — Pagani sunt, nullam Dei habentes notiliam, sed nec idola venerantur, sed sicut bestiae vivunt."l.c # „Noster Veronensis retulit, populos Hunga­riae, in Asiatica Scjthia , homines esse rudes, et idolorum cultores." Aeneas Silvius 1. c. „Nos compertum babemus, ultra Tanaim in Scythia Asiatica populos usque hodie reperiri, qui Hungari appellantur. Illi parentes horum sunt, Deosque more Gentilium et idola colunt, rituque barbarico, ac propemodum ferino, vitam agunt. Eugenius IV. Pontifex Maximus ad culturn Dei eos traducere conatus est missis ex Hungaria viris religiosis , qui verbum Dei praedicarent, et notam illis facerent gratiam. Interjacentes Ru­theni transitum vetavere, qui, graecanico ritu sa­crificantes, perire potius in erroreidololatras volue» runt, quam Romanae ritum Ecclesiae ad eos de­ferri." Gobellinus 1. c. „Magyari, Hungarorum ex sangvine haere­ditatem suam colentes, — sunt sicutlingva, ita religione barbari , quam per incerta idola exer­cent; serpentes colunt, praeterea ad novos quo­tidie Deos surgendo, quos a fortuna accipiunt, illi rei divinum praestantes honorem, licet ex immun­dis animalibus, aut bestiarum genere fuerit, quae prima mane egredientibus 6ese obtulerint." Cseles

Next

/
Thumbnails
Contents