Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 6. (Budae, 1838.)

Pecenatorum et Fallonum maximam venationum copiam habente, sed vomere ac rastro pene ex­perte, Campania; crebras vero barbarorum irru­ptiones passa, haud mirum, si moribus aut Jingva aggrestis manet et insulsa. i\am piimo Hunnorum direptioni patuit, postmodum Avarorum — con­culcationi; ad ultimum Ungarorum, a Scy­thia egressorum, qui et eam adhuc incolunt, relicta est possessioni. Sunt autem praedicti Un­gari facie tetri , profundis oculis, statura humiles, moribus et lingua barbari, ac feroces, ut iure fortuna culpanda vel potius divina providentia sit admiranda; quae, ne dicam hominibus, sed tali­bus hominum monstris, tam delectabilem exj)0­suit terram. In hoc autem Graecorum imitantur solerliam , quod nullam rem sine crebra et longa consultatione aggi ediuntur. Denique cum vilissi­ma in vicis vel oppidisibi, id est excannis tantum, rara ex lignis, rarissima ex lapidibus, habeantur habitacula, toto aestatis vel autumni lempore pa­piliones inhabitant. Ad curiam regis sui , singulis ex primoribus, sellam secutn portanlibus, conve­niunt, ac de suae reip. statu pertractare et discu­tere non negligunt; hyemis algore, in domiciliis, quae habent, id ipsum facientes. Omnes pene tetri, in tetris armis procedunt, nisi quod iam a hospiti­bus, quos nunc soldarios (Soldaten) dicimus, educati, vel ab iisdem etiam geniti, quamdam non innatam, sed quasi extrinsecus affixam, virtutem trahentes, Principes tantum , et hospites, nostros in pugnandi peritia , armorumque splendore imi­tantur. Sed de praedictae gentis ritu haec dicta sufficiant. u L. I. c. XXXI. §. 39. Una quondam viguit in omnibus Ura­liensibus regionibus lingva Cgorica; cuius quippe

Next

/
Thumbnails
Contents