Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 6. (Budae, 1838.)

Lanae his usus et Yestium ignotus, et quamquam continuis frigoribus aificiantur, pellibus tantum ferinis et murinis induuntur, laboribus et bellis asperi, vires corporum immensae. Abundat vero tanta multitudine populorum, ut eos genitale so­lum non sutficiat alere, Ab hac ergo populosa re­gione frequenter gentes egressae sunt, quae et partes Asiae, sed maximesibi contiguam Europam, affiixerunt." Mores Hetumagyarorum sic depinxit: „Anno Dominicae Incarnationis 889 gens Hungarorum ex supradictis locis a finitimis sibi populis, qui Peczinaci vocantur, a propriis sedibus expulsa est eo, quod numero et virtute praestarent, et geni­tale, ut praemisimus , rus, exsuperante multitu­dine non sufficeret ad habitandum. Horum itaque violentia effugati ad exquirendas, quas possent in­colere, terras sedesque statuere, valedicentes Pa­triae iter arripiunt, et primo quidem Pannonio­rum, Chunorum, et Avarum solitudines percur­rentes, venatione et piscatione victum quotidianum quaeritant; deinde Carentanorum , Marahensium , et Vulgarum (Bulgarorum) fines crebris incur­sionum infestationibus irrumpunt , perpaucos gladio, multa millia sagittis interimunt, quas tanta arte ex corneis arcubus dirigunt, ut earum ictus vix praecavexn possit, cominus enim in acie prae­liari aut obsessas expugnare urbes nesciunt. Pugnant autem procurrentibus equis, aut terga dantibus, saepe etiam fugam simulant, nec pugnare diu pos­sunt. Ceterum intolerandi forent, si quantus est impetus , vis tanta et perseverantia esset; plerum­que in ipso ardore certaminis proelia deserunt, ac paulo post pugnam ex fuga repetunt, ut cum maxime vicisse putes, tunc tibi discrimen subeuu-

Next

/
Thumbnails
Contents