Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 6. (Budae, 1838.)

sulcantur altius genae, ut pilorum vigor tempe­stivius emergens corrugatis cicatricibus Iiebetetur; senescunt imberbes, absque ulla venustate, spado­nibus similes , compactis omnesfirmisque membris et optimis cervicibus , prodigiosae formae et pan­di, ut bipedes existimes bestias, vel quales in eommarginandis pontibus effigiati sipites dolantur incompte. In liominum autem figura, licetinsvavi, ita visi sunt asperi, ut neque igni, neque sapora­tis indigeant cibis, sed radicibus herbarum a'aggres­tium et semicruda cuiusvis pecoris carne vescan­tur, quam inter foemora sua et equorum terga sub­sertam fotu calefaciunt brevi, Aedificiis JnuIIis un­quam tecti; sed haec velut ab usu communi discre­ta sepulclira declinant, nec enim apud eos vel arundine fastigatum reperiri tugurium potest, sed vagi montes peragrantes et silvas, pruinas famem, sitimque perferre ab incunabulis asvescunt. Pe­regre tecta nisi adigente maxima necessitate non subeunt, nec enim apud eos securos existimant esse sub tectis. Indumentis operiuntur linteis vel ex pellibus silvestrium murium consarcinatis; nec alia domestica illis est vestis alia forensis. Sed semel obsoleti coloris tunica collo inserta , non ante deponitur aut mutatur, quam diuturna Carie, in pannulos defluxerit defrustata. Galeris incurvis capita tegunt, hirsuta crura coriis munienteshae­dinis, eorumque calcei formulis nullis optati ve­tant incedere gressibus liberis. Qua causa ad pe­destres parum accommodati sunt pugnas; verum equis prope affixi duris quidem, sed deformibus et muliebriter iisdem nonnunquam insidentes fun­guntur muneribus consvetis. Ex ipsis quivis in hac natione pernox , et perdius, emit et vendit, ci­bumque sumit et potum, et inclinatus cervici angustae iumenti, in altum soporem ad usqueva-

Next

/
Thumbnails
Contents