Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 6. (Budae, 1838.)
rietatera effunditur soraniorum. Et deliberatione super rebus proposita seriis hoc habitu omnes in commune consultant. Aguntur autem nulla severitate regali, sed tumultuario optimatum ductu contenti, perrumpunt quidquid inciderit. Etpugnant nonnunquam lacessiti, sed ineuntes praelia cuneatibus variis, vocibus sonantibus torvum. Utque ad pernicitatem sunt leves et repentini, ita subito de industria dispersi vigescunt, et incomposita acie cum caede vasta discurrunt, nec invadentes vallum nec castra inimica pilantes prae nimia rapiditate cernuntur. Eosque omnium acerriraos facile dixeris bellatores, quod procul missilibus telis, acutis ossibus pro spiculorum acumine arte mira coagmentatis sed distinctis; cominus ferro sine sui respectu confligunt, hostesque dum mucronum noxias observant, contortis laciniis illigant, ut laqueatis resistentiummembris equitandi vel gradiendi adimant facultatem. Nemo apud eos arat nec stivam aliquando contingit, omnes enim sine sedibus fixis , absque lare vel lege, aut ritu stabili dispalantur; semperfugientium similes cum carpentis, in quibus habitant, ubi coniuges taetra illis vestimenta contexunt, et coeunt cum maritis et pariunt, et adusque pubertatem nutriunt pueros. Nullusque apud eos interrogatus, respondere, unde oritur, potest; alibi eonceptus, natusque procul , et longius educatus. Per indutias in fidi , inconstantes , ad omnem auram incidentis speinovae perquam mobiles, totum furori incitatissimo tribuentes. Hoc expeditum indomitumque hominum genus externa praedandi auiditate flagrans immani, perrapinas finitimorum grassatum et caedes, adusque Alanos pervenit, veteres Massage ras etc. Rerum gestarum L. XXI. C. II,