Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 6. (Budae, 1838.)
quos providentiae visum fuerit, immittantur. — Horum aliqui patriis sedibus reiictis, multas provincias vastarunt, plurimasquegentes iugo servitutis subdiderunt: non secus ac magni maris sinus, per declivia effusus, omnia suo cursui obuia inundaret ac prosterneret. — Nam quibus arma inferunt, eos omnes plerumque vincunt, et alienis regionibus dominantur. Eorum vero patriam Scjtliiam, nemo unquam ab omni aevo videtur domuisse. Jn causa est, quod deiicatam et in luxu difFiuentem vitae rationem ab initio perosi, nec frumentum edurtt, nec vinum bibunt. Quamobrem neque terram arant, neque vineam unquam coluerunt, neque alias fruges serunt, unde interioris orbis incolae victitant. Quae cum Scythis, quippe asvetis, minimegravia, acpotius incundasunt; hostibus eorum acerbissima sunt, impedimenta, plura quam bellica instrumenta, adducentibus, et ubi castra metati sunt, mercatum omnis generis, requirentibus, nequid vel ipsis, vel iumentis desit. At illi expeditae, ac tenui vitae semper asveti, facile belJa suscipiunt, et tridui iter saepe uno , volucrum instar, conficiunt, el alias atque alias ante famam adventus sui terras occupant; nihii quidem secum adducentes, sed iis rebus omnibus instructi, quibus victoria facile paretur. Eae sunt multitudo eorum poene innumerabilis , agilitas corporum , ac celerrimae progressiones, et quod his maius est, animus vitae omnino prodigus, et ferarum morerectus in adversum hostem impetus." Chunos AmmianusMarcellinus similes scripsit: „Hunnorum gens, monumentis veteribus leviter nota, ultra paludes Moeoticas, glacialem Oceanum accolentes, omnem feritatis modum excedit. Ubi quoniam ab ipsis nascendi primitiis infantum ferro