Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 6. (Budae, 1838.)
Orientem versus, partem Persiae incoluit; altera vero pars occidentem versus sedes posuit cum suo Boebodo in loco Atelkusu nuncupato, quae nunc Paczinacitarum gens incolit Paczinacitarum locus, quem tunc inhabitabant Turci, a fluviis , qui illic sunt, cognominabatur. Flumina autem isthaec sunt: primus fluvius Baruch appellatus, secundus Kubu , tertius Trullus, quartus Prutus , quintus deinde Seretus Leo Augustus, cum adversus Sjmeonem Bulgarorum regem bellum ingrueret — ducem nomine Sclerum ad Danubii fluminis ripas cum celocibus misit, munera Turcis oblaturum et ad arma contra Symeonem excitaturum. Profectus ille et auxilium nactus, cum Arpade et Cusane Turcorum Ducibus foedere inito, ad Imperatorem rediit. Symeone cum (Nicephori) Phocae copiis occupato Turci traiecto Danubio, totam Bulgariam captivam fecere. His auditis Symeon movet adversus Turcos. Illi in contrariam ripam transeuntes cum Bulgaris certamen ineunt, ipseque Symeon in fugam vertitur, vix Distrae receptus incolumis. — Postquam autem cum Bomanorum Imperatore pacem Symeon fecisset, et opportunitatem nactus esset, ad Paczinacitas legatos misit, et foedus cum iis iniit ad oppugnandos, delendosque Turcos. Cumque hi ad bellicam expeditionem (Arnulpho Imperatori contra Swatoplugum Morauiae regem auxiliaturi) ivissent, contra eos Paczinacitae cum Symeone rofecti, familias ipsorum omnino perdiderunt, inc misere pulsis, qui ad regionis istius custodiam relicti erant. Itaque reversi Turci regionem suam desertam , vastatamque invenientes in ea terra, quam ad hodiernum usque diem incolunt sedes posuere.—Quippe: SphendopIocoMoraviae Principe mortuo, eius filii annum unum in pace