Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 6. (Budae, 1838.)
exegerunt; orto dein dissidio et bello civili, invadentes Turci funditus eos exstirparunt, regionemque eorum occuparunt. — In hoc autem loco (ubi nunc habitant Turci) antiqua monumenta supersunt , inter quae pons Traiani Imperatoris ad initia Turciae, et Belgrada, quae trium dierum itinere ab ipso ponte distat, ubi turris est Sancti et Magni Constantini imperatoris, et rursus ad cursus fluminis exstat Sirmium, quod Belgrada abest duorum dierum itinere, inde magna Moravia baptismo carens, quam Turci devastarunt, cuiusque Princeps olim fuit Sphendoplocus. Atquehaec quidem iuxta Istrum flumen monumenta sunt, et cognomina: ulteriora vero, quae omnia Turcis habitantur, cognomina nunc habent a fluminibus transcurrentibus , eorum primum Timeses est (Temes) , aiterum Tutes (Alutes) tertium Morises (Maros) quartum Ciisus (Koros) quintum Tiza (Tisza). Confines autemTureis sunt: Urientem versus Bul* gari, ubi eoslster fluvius, qui et Danubius dicitur, separat; Septemtriones versus Paczinacitae, ad Occidentem Franci, ad meridiem Chrobati. — A Thessalonica usque ad Danubium flumen, in quo Urbs Belegrada, octo dierum lter est, si quis non festinanter, sed interquiescens proficiscatur. Et habitant quidem trans Danubium Turci in terra Moraviae, atque etiam ulterius , inter Danubium et Sabam fluvios." L. c. c. 40. 42. Pleschtschejevvius, Geographus Hussicus, Guberniutri Catharinopolitanum (Jekaterinoslawskoi) itacircumscribit: Ab oriente habet Cosacos Donicos; a Septemtrione Kiowiam , Tschernigoviam, Charkowiam $ Woroneshiam; a meridie Tauriam, Mare Azouium, et deseitum Caucasium. Ab occasu Poloniam et desertum Otschakoviense, a quo per Bogum fluviuni separatur. Fluvii sunt: Boristhenes, Tanais, Psyol, Worskla, Orel, Donecz, Bug, Samara, Yngul,