Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 6. (Budae, 1838.)
deindeZauloczenses. Post Kiphaeos montes incipit lndia. Sed unum est animadvertandum, quod in Scythia et Sarmatia paucissimaesunt urbes, etvillae innumerae. Pianitiem omnem, quae est a Tanai usque ad Caspium mare, habitant Tartari, etsupra Maeotidem paludem versus Orientem sunt Cercesii." Commentarii in Virgilium Anno 1544. p. 50. et 135. sqq. Marcus Paulus Yenetus gloriam Cublaii, regis magni Tartarorum, extollens ait: „habet concubinas multas: nam est inter Tartaros natio quaedam, quae vocatur Ugrac, quae mulieres habet admodum formosas, et moribus conspicuas." Edit. Colon. Brandenb. 1611. Cap. VIII. p. 65, Sigismundus B. Herberstein, Caesareus ad aulam Russicam legatus retulit: Fluvium Oby Wogulici et Ugritzschi accolunt." Rerum Moscovit. Comment. Basileae A. 1571. fol. p. 84. Joannes Gobellinus: ,,Nos compertum habemus, ultra Tanaim in Asiatica Scythia populos usque hodie reperiri, qui Hungari appellantur. Ilii parentes se horum appellant." Commentarii de rebus memorab. Romae A. 1581. Seculo XVII. Adamus Schall: ,,Memoriae proditum est, patrem de societate, natione Hungarum , a Turcis captum, per eos Tartaris (Wolgam incolentibus) venumdatum pervenisse; retulit ille, se lbidem homines eodem, quo Hungari, utentes idiomate, planeque eos, a quibus Hungari quondam processisse videantur. Inde compendio ad Chinenses penetrari posse, sumtibus et periculis, atque immani navigatione postea declinandis." Narr. Hist. de init. et progress. mission. apud Chinenses. Viennae Anno 1662. cap. 20. p. 189.