Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 6. (Budae, 1838.)
Martious Csele*: „Anno 1695. die octava Aprilis locutus sum cum quodam Eremita Armeno, JosepKo nuncupato, qui refert, apud Turcas se audivisse de Hungaria minore, et de Hungaria majore: illam vocans Otto Magyar, hanc Vas Magyar." In excerptis tabularii Yaticani, quae Archivo Universitatis regiae conduntur. Parmios, modernos Permienses, orginariis Uralii accolis accensendos addubito ; quos Chalchondylas aperte Sartnatas profitetur. „Permii versus Boreamsupra Sarniafas morantur; Sarmatis trans Volgam finitimi sunt, eius lingvae utentes commercio. Permios ferunt gentem esse antiquissimam, venationibusque vivunt. 4' Chalcochondylas pag. 17 edit, Paris. — Gentes Tartarorum, Mongolum, ac Kirgisiorum regiones Ural primitus accoluisse, nullum est vestigium ; quin diversas habuisse sedes, consensu testimoniorum comperimus. §. 13. Planitiem late patentissimam, quae regione Ural meridiana attingitur Thyssagetas, Massageta^, Dihas, ?c Issedones obtinuisse, memorant Scriptores vetusti. Fuerant Thjssagetae occasum versus Jvrcarum vicini: ,,Post hanc solitudinem declinantem magis ad ventum subsolanum, incolunt Thjssagetae, natio copiosa et propria , etevenatu victitans" ait IIerodotu«, IV 22. ,,Juxta Gelonon, Budinorum urbem , Tyssagetae, Jjrcaeque vastas silvas oceupant, alunturque venando. Tutn continuis rupibus late aspera et deserta regio ad Arimphaeos usque permittitur," Cf. Plinii Thyssagetas 1. IV. 22. Massagetae terras a Sogdania boreatn orientalem versus habitarunt: gens praepotens vicinjs Nomadibus pulsis, ad paludemque Maeotidem commigrantibus, Scytharum occidentaliuni ortui ansam dedi'. Herodot. 1 201. Plinius VI. 17. Strabo XI. p. 349. 352- Dionysius V. 738.Diodor.Sic. II. 43. Ammian. Marc. XXII.