Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 6. (Budae, 1838.)
mania Nro 40. in fine. Cf. Ptolomaeum apud Cellar II. 5. 85. Peucini, alias Pacinaci, Peucinati, Pacinacitae , Bessi. „Peucini prope Yenedns cum Fennis silvarum ac montium accolae. 4' Confer Strabonem VI. Melam II. 7. Plin IV. 12. Ammian. Marcellinum XXII. 8. Seculo IV. Hunni rectius Chuni: ,,Hunnorum gens, monumentis veteribus leviter nota, ultra paludes Maeoticas glacialem Oceanum accolens, omnem modura feritatis excedit." Ammian. Marcellinus Lib. XXXI. 2. Seculo VI. Hungari: „Hunnugari autem hinc sunt noti: quia ab ipsis venit pellium murinarum commercium, quos tantcrum virorum formidavit audacia. Quorum mansionem primam esse in Scjthiae solo iuxta Paludem Maeotidem.— Si quis eos aliter dixerit in nostro orbe, quam quod nosdiximus, fuisse exortos, nobis aliquid obstrepit; nos enim potius lectioni credimus , quam fabulis anilibus consentimus." Jornand. de rebus Geticis cap. 5. Cf. etiam Paulum Warnefridum I. 27. IV. 12. Seculo VII. H uni et Avares: ..Gentis Ogor vetustissimi Principes Var et Chunni vocabantur , a quibus etiam nonnullae earum gentium (generationum) adepti sunt appellationem, ut Var (Avares) et Chunni nominarentur." Theophylactus Symocatta I. c. Seculo X. Pacinacitae, Magyari, et Usi. ,,Sciendum est, Pacinacitas a principio ad Atel (Wolgam) et Geich (Jaik, Ural) fluvium habitasse , iisque conterminos fuisse illos, qui Mazari atque Usi cognominantur." Constantinus Porphyr. de adm. imp. cap. XXXVIII.