Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 6. (Budae, 1838.)

Seculo XI. Scudi alias T s c h u d i: „A parte aquilouari revertentibus ad ostium Baltici freti, primi occurrunt Normanni, deinde Scania pro­minet regio Danorum et supra eam tenso Jimite Gothi habitant usque ad Bircam. Postea longis terrarum spatiis regnant Suiones usque ad terram feminarum. Supra illos Wilzi , Mirri, Lami, Scudi et Turci habitare feruntur" Adamus Bre­men. de situ Daniae cap. 222. Scudorum horum videtur iam Jordanes nomine Thuidorum memi­nisse de Gothorum origine, et rel)us gestis cap. 30. Seculo XI. exeunte Nestor, Scriptorum Russiae Patriarcha , prodidit eosdem T s u d o s , Ugros, ac Bascardios (Was) cum Parmien­sibus, qua septemtrionales ad Volgam incolas: apud Aug. Schlotzer, Bussische Annalen II. Th. pag. 30. Seculo XII. Anonymiis Belae Regis Nota­rius Magyaros eiusdem soli incolas consignat di­cens : ,,Scythia ergo maxima terra est, quae D e n­tumoger dicitur, versus Orientem, cum pa­ludibus magnis ; ubi ultra modum abundanter in­veniuntur Zobolini; ita quod non solum nobiles et ignobiles vestiuntur inde ; verum etiam bubulci ac opiliones sua decorant vestimenta in terra illa. Nam ibi abundat aurum et argentum, et inveniun­tur in fluminibus terrae illius pretiosi lapides et gemmae. Scythia autem terra multum patula in longitudine et latitudine. Homines vero qui habi­tant eam vulgariter Dentumoger dicuntur usque hodiernum diem u Hist. Duc. Hungariae Cap. I. Seculo XIII. ineunte Ungaros partium earun­dem accolas fuisse Julianus, Frater Ordinis Prae­dicatorum ^avzonxrjQ confirmat: „Frater Julianus cum ducatu et expensis Domini Belae nunc regis Un

Next

/
Thumbnails
Contents