Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 6. (Budae, 1838.)

losa , et inaquosa ripas lambens calcarias albo tingitur coiore, inde nomen Bjelaja, ac Tarta­rico-Turcicum: Ak-Idel; Ufam in Karatau lacu quodam ortum ac segniter fluentem ad urbem cognominem assequitur; mox etiam Diomam hau­rit, atque in fluvium Kama, qui in Volgam supra Bolgari ostiat, exoneratur. Piscibus minus quam Ural foecundus. V. Schnitzler, la Russie, la Po­logne, et la Finlande, tableau stat. geogr. et hist. Paris 1835. 8. p. 705. Russlands Wasserverbin­dungen, p. 144. 114. Falk, topographische Bei­trage I. p. 171. Lepechin, Tagebuch einer Reise durch verschiedene Provinzen des Russischen Rei­ches. Leipzig 1779. 8, p. 71. et praeiaudati. §. 9. Quae ab aquilonari-oriente funduntur, in fluvium Irtisch commeant; Irtisch Tataris Irtisch Jelga , alias Ertschis 5 ex alpibus Altay "(Altag) scaturit septem fontibus sub48-o latitudinis gradu non procul ab Obii fluminis ortu ( Fuit regio haec Turcorum Seculo VI-o sede celebris, nunc Sinensium imperio subdita) Lento gressu , humi­libusque ripis in lacum Nor-Zai-San diffunditur ; mox cum Altaianis alpibus superandis luctatur, deserta Kirgischia invadit, boreamque versus fle­ctitur. Ad Baty ditionem subit Russicam, atque Occasum petit; alveo hucdum exili; amnibus Buchtarma, Konda et Omsk receptis tumescit; orientem versus volvitur, fluviis Oska et Uva auctus ad flumen Tobol quoque, prope cogno­minem Sibiriae Metropolim, hauriendum occasum versus festinat; fluminibus Ischim et Wagai auctus cum Obio flumine sub sexagesimo latitudinis gradu unitur ; quocum ad Urbem Narym occasum bo­realem quaerit, fluviis Jam et Bresow dilatatus , complures format insuhis, ac in canales duos

Next

/
Thumbnails
Contents