Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 6. (Budae, 1838.)
A d- L e c t o r e m. Magyaros, quos Latini Scriptores ferme omnes Ungaros et Hungaros nominant, Graeci satis constanter Ungros(0'i/77§oi;jJ Ilungros OvyyQovg') et Ugkros ('Ovxgoug) dicunt ; Constantinus vero Porphyrogenneta Turkos (_Tovgxov;~), Cedrenus ac Zonaras Turcos sive Ungros , Cinnamus Unnos Occidentales compellant. Russi ex adverso vocabulis : Uger, ac Ugrier, Slavi Uhre, atque Venge discernunt. Varietatis tam diversae rationem nemo dedit sufficientem. Problema implicitum absque Sediuni avitarum disquisitione solutu impossibile; illae vero absque itinerariorum subsidio , pro Chronicorum nostrorum sterililate ac Scriptorum dissensu, cognitu perdifficiles. Itinera per nostrates a Seculo XIII— V. ad partes Orientales, e quibus primores egressos constans perhibet traditio, intercnissa sunt adeo; vt lares originarios accolentes iure queri potuerint: ,,persvaderi se haud posse, nos veram eorum progeniem esse; absurdum rati, ut non a pluribus annorum centuriis 3 ex affectu naturae vel patriae, suam non revisissent vel alio quovis modo consarigvineos suos visitando ius patriae haereditariae recognovissent," Sunt haec verba e testimoniis per Martinum Cseles collectis, in MSS. Archivi liibliothecae Universitatis Pestanae eonservatis, excerpta. Diverterant quidem non ita pridem duo nostratium ad partes illas Subsolanas^ ast unus fauces nonnisi alpium Caucasiarum, alter Montana Tibetana pererra-