Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 6. (Budae, 1838.)
runt, praecognitionum , ut videtur, apparatu destituti. Nec qui fratris Juliani e Praedicatorum, Joannis PlanCa rpini et Ascellini, e Franciscanorum Ordinibus, atque Missionariornm e Societate Jesu , relationes dilucidet, confirmetque in promptu aut spe, proh dolor! est. Itinera, quae Augusti Russorum Imperii providentia, Anglorum , Gallorum , ac Germanorum, spissas Hyperboraeoruin tenebras illustrandi studio , suscepta sunt, in annosque continuantur, lucro nobis cedunt maxirno. Iilorum^ literis deditorum, vestigationibus primigeniarum gentium claustra feliciter reclusa, insigniterque studiosis monstrata sunt. Horum subsidio peregrinornm Nationis Magyaricae nominum rationes inquirere ac reddere praesumsi; prae. sumsi inquam; scopo hoc emigrationum uberrimus fons, Mons Ural geographice et ethnographice describendus, brevitate quam maxiina, veterum illius incolarum indoles, lingva et religio, ac nostratium, comparanda persvadendaque fuit. In tentamine arduo admodum, quonam successu sim versatua, aequo Lectorum arbitrio substerno. Erroris et ignorantiae dedoceri, humanitate debita, non cupio solum , sed ^xposco quoque , de veritatis incremento t rebusque patriis illustratis, cum bonis oinnibus , congratulaturus. Pestini t-a Julii Anno 1837. Auctor-