Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 6. (Budae, 1838.)
• Jacobus Magnus pro praedicto Petro dicto Chirke cum literis procuratoriis dicti Conventus, in eiusdem Domini Ladislai Palatini veniendo praesentiam, exhibitione literarum eiusdem Conventus praenotatos Nobiles super Possessionibus Szent Kerezt et Chrapko vocatis quemlibet eorum in portione sua ac omnia praemissa observando , quod eundem Magistrum Pctrum ad ipsas Octavas per Aegidium de Huczka eiusdem Dni Ladislai Palatini et fralrem Petrum, ipsius eiusdem Conventus homines , in eiusdem D. Ladislai Palatini praesentiam evocatos fuisse Comprobans ipse Magister Petrus super praemissis discussionem et finem debitum recepturus, ac dictis Judiciis, quibus modo prehabito exstitissent aggravati, ex parte eorundem Nobilium iustitiae medeJam per ipsum Dominum Ladislaum Palatinum petiisset elargiri. Quibus perceptis Georgius filius Vach et Ladislaus filius Dionisii pro praedictis Laurentio de vitez et filiis Pethencz, Demetrio et Simone, ac Petro filio Nicolai Vaivodae , et Bartholomaeo cum procuratoriis litteris Capit. Ecclesiae Scepusiensis, in eiusdem Dni Ladislai Palatini praesentiam , annotatis Petro filio Michaelis, et Joanne filio Nicolai non venientibus, nec mittentibus , sese amplius aggravari permittentibus, in ipsius Domini Ladislai Palatini praesentia adhaerendo respondissent ex adverso in liunc modum : Quod de praedictis Possessionibus Szent Kereszt, et Chrapko, ipsi Magistro Petro nulla portio deberet provenire, et in eodem iidem Nobiles eflicacia haberent Instrumenta, in Termino comprobare per ipsum Dominum Ladislaum Paiatinum, ipsis dando exhibenda, Unde idem Dominus Ladislaus Palatinus his perceptis una cum Regni Nobilibus secum tunc adiudi-