Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 6. (Budae, 1838.)

canlibus commisisset eo modo: Quod iidem No­biles universa eorum Instrumenta , si quae super praemissis haberent confecta in Octavis Festi Epi­phaniarum Domini tunc venturi — Ad quas scilicet praelibatos Petrum filium Michaelis et Joannem filium Nicolai mediantibus aliis Iitteris suis idem Dominus Ladislaus Palatinus commisisset facere proclamari, contra predictum Magistrum Petrum exhibere tenentur coram ipso , quibus visis idem dictus Ladislaus Palatinus iudicium et iustitiam facere vellet inter partes in praemissis: Quia au­tem annotatus Laurentius septem , ipsi vero filii Pethencz novem, ac praedicti Demetrius et Simon sex , memoratus vero Petrus filius Nicolai Vaivo­dae novem , nec non praeattactus Bartholomaeus trium Marcarum judicia eidem Domino Ladislao Palatino, et parti adversae , ut congruum est , persolvere debentes non persolvissent, ideo Oc­tavis in eisdem cum duplo persolvere teneantur. Tandem ipsis Octavis Festi Epiphaniarum Domini occurrentibus , medioque tempore ipso Domino Ladislao Palatino in regimen Begni Gallicie et ipso honore Palatinatus per Begiam Clementiam Domi­no Emerico Palatino collato cum ipsa instrumen­talis exhibitio iuxta continentias quam plurimarum litterarum suarum dilatoriarum inter ipsas partes diversimode ventilando , ad Octavas Festi Beati Michaelis Archangeli tunc praeteritas , de earum­dem partium voluntate taliter exstitisset proroga­ta. Quod eaedem partes universa earum Instru­menta super dictis Possessionibus Szent Kereszt et Chrapko vocatis si qua haberent confecta feria quarta proxima ante festum B. Georgii Matyris tunc proxime venturi coram praedicto Capitulo Scepusiensi, et aliis probis et Nobilibus viris per

Next

/
Thumbnails
Contents