Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 6. (Budae, 1838.)

te ex altera in figura iudicii dicti Dom. Ladislai Palatini — — — — dicti magistri Petri eius­dem iudicium, et iustitiam per ipsum Dominum Ladislaum Palatinum dari postulasset in praemis­sis aequitate svadente. Quo percepto praelibati Georgius etAndreas Procuratores ipsorum in causam attractorum respondissent ex adverso, quod iidem in Causam attracti absque Bartliolomaeo filio Mi­chaelis fily Peteuz de Fricz , fratre ipsorum divi­sionali, ad praemissa Bona respondere valerent nullo modo. Et quia his perceptis idem Dominus Ladislaus Palatinus praedictum Bartholomeum et etiam annotatum Petrum filium Nicolai Yaivodae ratione praemissorum aliis litteris — — — ad Octavas festi Paschae Domini tunc venturi in su­um Judicium ad Examen comisisset facere evoca­ri. Ideo ipsam causam ad easdem Octavas statu in eodem duxisset prorogandam, eo modo. Quod­si praefatus Bartholomaeus et aly nobiles in cau­sam attracti similiter in praescripto Termino in suam praesentiam praevia ratione venirent , bene quidem alioquin non obstante unius vel duorum aut trium seu quatuor dictorum in causam attra­ctorum absentia inter eos, qui tunc ex ipsis prae­textu Causae antedictae coram eodem Domino La­dislao Palatino comparuerint, iudicium fieri , id quod dictaret ordo juris. Quia autem praedictus Magister Laurentius devitez de judicio unius Mar­cae portionem suam ex parte sui tunc praefato Actori persolvere debens, non persolvisset, ideo Octavis eiisdem cum dupplo eiusdem persolvere teneretur. Tandem ipsis Octavis adhaerentibus Ja­cobo, dicto de Gogy pro ipso Magistro Petro, di­cto Czirke, cum annotatis Conventus de Jasso lit­teris procuratoriis coram eodem Domino Ladislao

Next

/
Thumbnails
Contents