Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 6. (Budae, 1838.)

Palatino adstante, ac super praemissis Judicium et justitiam eisdem Domino suo per ipsum Domi­num Palatinum dari postularet , Georgius filius Vacli pro predictis Laurentio de V ritez, Ladislao, Petro, et Georgio filys Pethencz ac Demetrio et Simone de Bertliold, et Georgius de Zend pro Petro filio Micliaelis de Gogy et Joanne filio Ni­colai de Eadem, cum litteris procuratoriis Capitu­li Scepusiensis et ipsius Conventus de Jasso ad ip­sius Domini Ladislai Palatini iudiciariam venien­do praesentiam praefatum Bartholomaeum filium Michaelis fily Pethencz super praemissis una cum iisdem in causam attractis responsurum per ipsius Domini Ladislai Palatini, et dicti Capituli Scepu­siensis homines, quod eosdem in causam attractos ad dictas Octavas festi Paschae Domini, in eius­dem Domini Ladislai Palatini praesentiam iuxta Judiciariam Commissionem eiusdem Domini La­dislai Palatini citatum fuisse exhibitione litterarum dicti Capituli declarassent. Quibus declaratis La­dislaus Magnus pro ipso Bartholomaeo, filio Mi­chaelis, sine litteris procuratoriis , ipsius Domi­ni Ladislai Palatini exurgendo in praesentiam quas­dam Jitteras patentes Domini Ludovici Dei gratia Begis Ilungariae Domini nostri hic in Vissegrad die Dominico proximo post festum B. Michaelis Archangeli in Anno Domini MCCCLXII. ema­natas Eidem Domino Ladislao Palatino curasset exhiberi. In quibus idem Dominus Noster Bex in­ter alios Judices B.egni Sui, eidem Domino La­dislao Palatino dedisset in praeceptis ; ut dictum Bartholomaeum in nullis causis, et causarum ar­ticulis , exceptis duntaxat causis tempore patris sui initiatis, vel novis possessionariis occupationi­bus idem Dom. Ladislaus Palatinus deberet iudi­H

Next

/
Thumbnails
Contents