Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 6. (Budae, 1838.)
dem Dominico, filio Lachk, in vna fuisset proxima linea generationis, et ab vno stipite propogatus a protauo ortum sue duxisset nativitatis, hoc vero, quod dictus Thomas, filius Stephani, filii Isaak, filii Dauid, filii ipsius Aba, memoratus vero Dominicus, filius Laczk, filius Nicolai, filii prescripti Aba fuissent, retraxissent, a dictis avo et patre suis ac Joanne, filio Petheuch et quondam ab eodem Nicolao Woyuoda se audiuisse, retulit coram nobis; alii vero duodecim nobiles infrascripti per nos modo prehabito requisiti, quasi vno ore dicebant, quod ipsi a patribus et progenitoribus suis ac comprovincialibus nobilibus sepe audivissent, quod ydem Thomas et Dominicus modo prescripto invicem in linea cognationis et proximitatis connexi extitissent et existere, ex eisdem possessionibus prefatus mag. Petrus Churke portiones pro se posset vendicare; Nomina vero dictorum Nobilium premissa attestantium hec sunt, videiicet Johannes, filius eiusdem Mych de Zurduk, Demetrius, filius Petri, filii Lucasii de Cyolth, Lucasius, filius Alexandri, dicti Ketheu de eadem, Petrus et Stephanus, filii Thome, Thomas, filius Mych dicti Kechev de eadem, Petrus et Stephanus, filii Thome,. Thomas, filius Mych, dicti Kechev de Ciolth, vt nobis videbatur quatuordecim et quindecim annorum, ac Petrus, fiiius Johannis, filii Ivanka de Samos, item Lorandus, Petrus et Nicolaus, filii Deseu de Lapuspatak. — Idem filius eiusdem Lorandi iuuenes, vt considerare potuimus decem et octo uel decem et novem annorum, ac Egidius, filius Joannis de Gegenye, nobiles generationis Aba supradicti. Quibus sic peractis magister Petrus, filius Nicolai, Laurentius de Witez, Demetrius et Stephanus de Per-