Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 6. (Budae, 1838.)

CIF. Luclovicus forum nundinale in Zezarma apud Siculos Transilv. celebrari consuetum nova proclamatione con­cessa restaurat. A. 1360. Ludovicus, Dei gratia rexHungarie, fideli­bus suis vniuersis mercatoribus et aliis quibuslibet hominibus cum rebus mercimonialibus proceden­tibus, quibus presentes ostenduntur, salutem et gratiam. Cum nos forum liberum in possessione Stephani et Farkasii, fdiorum Petri, filii Farkasii Zezarma vocata singulis septimanis singulis feriis quartis (celebrare) consuetum, quod, vt dicitur, aliqualiter desolatum et abolitum haberetur, ad suum priorem statum reducere, restaurare et — — — velimus facere proclamare. Ideo fidelita­tem veslram presentium sub nostre maiestatis te­stimonio affidamus et assecuramus, quatenus ad predictum forum modo premisso in prenotata pos­sessione Zezarma nuncupata , celebrare consue­tum cum omnibus rebus vestris et mercibus se­cure veniatis et negociationes vestras in empcio­nibus et venditionibus libere exerceatis in eodem, peractisque inibi negociationibus vestris ad pro­pria vel ad alia loca, que tenditis pacifice et quiete procedatis. Saluis rebus vestris et personis sub no­stra protectione et tutela speciali. £t hoc volumus vbique palam facere promulgari. Datum in loco fori Syculorum partium Transjlvanarum. In festo Conuersionis beati Pauli Apostoli. Anno Domini M. CCC. LX. L. S. dorso impressi. £ membrana orig. Nic, Jankovics nonnihil commaculata. CV. C. Stephanus JBubeh, Judex curiae regiae t de piscini 3 controversis sententiam fert. A. 1360. Nos Comes Stephanus Bubek, Judex Curiae Dom. Ludovici , Dei gratia regis Hungariae. Me-

Next

/
Thumbnails
Contents