Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 6. (Budae, 1838.)

moriae commendantes tenore praesenlium signi­licamus, quibus expedit vniuersis: Quod Ladislaus et Petrus, filii Korth de Zakalus, iuxta continen­tiam literarum viri magnifici, Comitis Nicoiai, filii Ugrini, pridem iudicis curiae regiae praedecesso­ris nostri bonae memoriae, in octauis festi S. Mi­chaelis Archangeli proxirae transacti praeteritis in ipsius Com. Nicolai , filii Ugrini, iudiciaria figura personaliter comparendo, contra Ladislaum etNi­colaum, filios Michaelis, dicti Posaar de eadem Zakalus, prout per litteras ipsius Coinitis Nicolai, filii Ugrini, informabamur, proposuerat eo modo: Quod ipsi filii Michaelis dicti Posar quasdam lite­ras Comitum et iudicum Nobilium Comilatus de Camarom super piscinis Agat vel(?)et Holtuaghet alia Holtuag vocatis confectas haberent atque con­servarent: quas ipsi per eosdem coram ipso exhi­beri facere voluerant, iustitia exigente. Quibus auditis et perceptis Joannes, filius Laurentii, pro eisdem Ladislao etNicoIao, filiis Michaelis, dicti Posar cum procuratoriis litteris Capituli Ecclesiae Strigoniensis exsurgendo, praedictas litteras prae­dictorum Comitis et Judlium Comitatus de Kama­rom super praetactis piscinis emanatas apud ipsos filios Michaelis dicti Posar existentes, et easdein non adtunc, sed in termino vlteriori per ipsum Comitem Nicolaum, filium Ugrini, ipsi legitiine assignando, easdem exhiberi posse et valere affir­marat. Unde idem Comes Nicolaus perceptis prae­missis adiudicatis commisisset, quod praenotati filii Michaelis dicti Posar praemissas litteras prae­dictorum Comitis et iudicum Nobilium Comitatus de Kamaron super praedictis piscinis confectas, in octauis festi Epiphaniae Domini tunc venturis, con­tra praedictos filios Korth exhibere tenerentur co-

Next

/
Thumbnails
Contents