Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)
An. Ch. 1375. Capitulum Quinqueecclesieu. super dimidia parte molendini Paulinis in monte Irugh vendita testatur. Nos Capitiilimi Ecclesiae Quinqueecclesiensis meinoriae commendamus: Quod Domina Magou, relicta quondam Dominici, olim Iudicis ciuitatis Quinqueecclesiensis, nec non Andreas, et Dominicus, filii sui ab eodem Dominico sibi procreati, ciues dictae ciuitatis Quinque ecclesiensis, coram nobis personaliter constituti, confessi sunt et proposuerunt nobis viua voce: quod directam medietatem cuiusdam molendini in fluuio Irugh habitam, ipsos proprie attingentem, cuius aliam medietatem , religiosi viri fratres Pauli primi Heremitae, ordinis sancti Augustini, de Claustro Sancti Iacobi in mon te Irugl i praedicto habito, iusto titulo empTftJhis^ vt diciUir, habere dignoscuntur, ipsis fratribus et dicto Claustro sancti lacobi iuribus illis, quibus ipsi vsque ad liaec tempora possident, pariter et tenuissent, pro decem marcis denariorum, marcam quamlibet cum sex pensis computando, plene prius, sicut dixerunt, persolutis et receptis vendidissent et perpetuassent, imo coram nobis vendiderunt et perpetuarunt, eisdem fratribus et dicto claustro Sancti Iacobi perpetuo et irreuocabiliter tenendam, possidendam, pariter et habendam. Assumentes nihilominus eosdem fratres et dictum claustrum temporum in processu, ab omnibus inquietare volentibus propriis laboribus et expensis ipsorum expedire; et modis omnibus defensare. Addiderunt etiam ydem venditores, quod