Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)

omnes lilteras ipsorum , mediantibus quibus ipsi dictam medietatem ipsius molendini actenus te­nuissent, et possedissent, in octauis festi beati Martini Confessoris, proxime affuturi, ipsis fra­tribus in specie dare tenerentur, qui si in dicto (termino) easdem dare non possent, extunc litte­rae eaedem cassae, vanae et vigoribus cariturae lierent et liaberentur; aut si ipsi ausu temerario easdem quandocunque , contra iam dictos fratres in iudicio exliiberent, ex tunc ipsi in facto ca­lumniae conuincerentur; ad quod se sponte obli­garunt coram nobis. Praesentes autem nostro pri­uilegio confirmabimus, dum nobis fuerint reporta­tae. Datum in vigiliafesti Beati Bartlioloinaei Apo­stoli. Anno Domini millesimo, trecentesimo , se­ptuagesimo quinto. Dan. Cornides MSS. Tom. Ilf. p. 142—3. XVI. An. Ch. 1375. Capitulum Agriense litteras vicariales pro M. Paulo de Somos transumit. Nos Capitulum Ecclesiae Agriensis memoriae commendamus, quod Magister Paulus, filius Io­liannis deSomos, filii Petri, fily eiusdem lohan­nis, de praedicta Somos, ad nostram personaliter accedens praesentiam; exhibuit nobis iitteras pa­tentes honorabilis viri Domini Georgii, Archidia­coni de Patha, in spiritualibusque Generalis Yi­carii, Venerabilis in Christo Patris, Dornini Mi­chaelis, Dei et Apostolica gratia Episcopi eiusdem Ecclesiae Agriensis, Domini et Praelati nostri, tenoris et continentiae infrascriptae, petens nos cum instantia, vt ob maiorem rei euidentiam , et cau­telam vberiorem , totam formam earumdem litte-

Next

/
Thumbnails
Contents