Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)
nauli seu tributi, se se inutua vicissitudine quiete et pacifice conseruare deberent et tenerentur. Si autem aliqua pars partium praedictarum portionem suam naulialem seu tributaiem in saepefata Ienew extantem, absque scitu et voluntate partis alterius Jocare, vel eandem parte altera portionem suam Jocare volente , reseruare , et per lioc tali parti portionem suam locare voienli, in suo iure damnum inferre , vel super praemissa tertia parte nauli seu tributi, in iudicio vel extra iudicium palam vel occulte vna pars aliam molestare et inquietare vellet et niteretur ; et Iiaec pars in praemissis et praemissorum singulis persistere recusantem Srliquo euidenti documento comprobare posset; ex tunc talis pars praemissa, vel aliqua praemissorum obseruare volens, contra partem alteram praemissa obseruantem , in centum marcis denariorum ante litis ingressum deponendis, absque iudicis portione conuinceretur ipso facto. Ad quae omnia et quaeuis singula praemissorum praeiibatas partes praedicti earum Procuratores auctoritate procuratoria praemissa sponte obligarunt nostro in conspectu. In cuius rei memoriam , firmitatemque perpetuam praesentes litteras nostras priuilegiales, sigillique nostri munimine roboratas, alpliabeto intercisas, duximus concedendas. Datum feria quarta proxima ante festum Beati Vrbani Papae. Anno Domini Milesimo , trecentesimo septuagesimo quinto." Ex originali Camerali. Coll. fleuenesi Tom. XIV.