Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)

tis armigerae et galearum , per certos fideles obla­tarum pro isto negocio ac insuper et principaliter ad exquirendum ab eis, si ad obedienliam et vni­tatem sanctae catliolicae et aposlolicae ecclesiae re­dire volebant, quod tamquam maximum bonuni plenis desideriis affectamus, quatuor prouidos nun­cios nostros anno praeterito duximus destinandos. Qui nuper reuersi sunt, et periculum dictae ciui­tatis et debilitatem potentiae imperatoris praefati aliaque christianitatis pericula, exinde prouentu­ra, indubie nobis certius retulerunt. Propter quae nonnullas gentes armigeras de fratribus hospilalis S. Ioannis Ierosoljmitani et de aliis fidelibus in bono numero et quam plures galeas, vt praemitti­tur, nobis oblatas et alias per nostram cameram stipendiarias, si tamen et aliorum fidelium , vt spe­ramus, tribuantur auxilia, quam cito fieri pote­rit, intendimus destinare, et super obedientia et reconciliatione Graecorum tale habemus respon­suin, quod, si eis competens mittalur succursus, contentamur exinde. Quare pietatem et magnificen­tiam regiam ex parte Dei , cuius fidei negocium in hac parte instanter requirimus et cordialissime deprecamur, quatenus ad conterendos seu expel­Jendos Turcos, qui sunt in Romania vel aliis par­tibus citra mare, vtique tuo regno satis vicinis, vt dicitur, iilum regalem exercitum , quem olim con­tra dictos Turcos deliberaueras mittere, vel saltem minorem , ad beneplacilum tuum, quam cito po­teris destinare digneris. Speramus enim in bra­chio virtutis Dei, quod iidem Turci, vt nobis as­seritur ab informatis de talibus, sic inter tuum et allerum aliorum fidelium, qui erunt ex parle ma­ris, exercitus constringerentur, quod sperala vi-

Next

/
Thumbnails
Contents