Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)

ctoria liabebitur de eisdem. Super quibus et aliis dependentibus, tuo culmini latius exponendis , di­lectis jfiliis Bonauenturae de Padua, ord. eremi­tarum S. Augustini, magistro in theologia, et Hes­soni, praeceptori de Friburg hospitalis, eiusdem ap. sedis nunciis, latoribus praesentium, de his plenius informatis, velis fidem plenariam adhibere. Dat. Auin. VI. Kal. Nou. anno V. Ex archiuo eodern. XIV. j4n. Ch. 1375. Idem Gregorius Gubernium Abbatiae , Mon­tis Pannoniae sine consensu suo collatum, queritur. Gregorius Tua discreta deuotio digne­tur attendere, si est decens et expediens vniuersi­tati Ecclesiae, quod omnia , praelaturae, dignita­tes, et beneficia, in quibus dicta sedes meram et plenam a Deo potestatem obtinet, ad beneplacita Principum et aliorum dominantium concedantur. IIoc enim non catholici reges, sed tyranni faciunt, quorum exemplum detestabile, et damnabile ipsi regi per aliquos detestabiles reges , vt audiuimus, allegatur. Aduertas etiam, si super his omnia dicti regis beneplacita curaremus adimplere, quale inde exemplum daretur. Oportet nos et successores no­stros , Bomanos pontifices , aut facere simile, quod absit, quia non expediret fidei Christianae, aut ipsorum regum contra Apostolicam sedem turbatio oriretur ( Addit preces, vt Ludouicum llegem ab ea sententia dimoueat, atque ad pristinum Eccle­siae amorem reuocet; illius enim potentiam hosti-. bus ecclesiae magno terrori futuram ) Datum Auin VI. ld. Decem. Anno V. In arcliiuo eodem.

Next

/
Thumbnails
Contents