Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)

tentia Ladislai Dneis, Episeopos iis ecclesiis prne­ficerent, potestatem fecit. Anno M. CCC. LXXV." Dug. L. X. col. 19. XII. An. Ch. 1375. Idem Gregorius Ludouicum R. H. ad fe­rendum loanni , Graecorum Imp. contra Turcos auxi­lia hortatur. Significauit nobis nuper carissimus in Christo filiuS noster Ioannes, imperatOi Graecorum illu­stris, quod , licetolim, dum ipse tecumfuit in tuo regno, a te contra impios Turcas tuae potentiae au­xilium postulauerit, tuaque deuota magnificentia sibi ob reuerentiam Dei et calholicae fidei beni­gne responderit, quod, si ipse ad obedientiam Ro­manae rediret ecclesiae, sibi huiusmodi auxilium exhiberet; et post haec idem imperator proprio iuramento, secundum quod felicis record. Vrba­nus PP. V. voluit et mandauit, promiserit, et ex tunc a te instanter petierit auxilium praelibatum; illud tamen adhuc obtinere nequiuit. Quare, quum, sicut praefata significatio subiungebat , li­cet idem imperator et ciuitas Constantinopolitana treugam habeant cum Turcis eisdem; tamen in magno sunt periculo constituti, supplicaueritque nobis instanter imperator praefatus , vt pro dicto auxilio, per modum vtilem,inter te et ipsum tra­ctandum , sibi praebendo, partes nostras apud se­renitatem eandem interponere dignaremur, nos de certitudine dicti periculinon solum pro parte prae­fati imperatoris, sed ab aliis etiam informati, et illud accidere in maximum detrimentum Christianitatis et specialiter regnorum tuorum et etiam regni Si­ciliae merito formidantes, eandem magnificentiam

Next

/
Thumbnails
Contents