Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)
excitamus et rogamus attentius, quatenus periculum praefatum pie considerans, etiamsi nulla oLlatio regia praecesserit, aut facta alias impleri non debeat; tamen ob reuerentiam Dei et dictae christianitatis tutelam brachium tuae potentiae, qua vti debes in seruitium regisregum, qui illam tibi tribuit, contra eosdem Turcos et pro defensione praefatorum imperatoris, et ciuitatis extendas, "vt per hoc eiusdem — subuenias et ipsos Turcos, longius praepeditos, ad tuos fines accedere non permittas; speramus siquidem , fili carissime, quod clerus et ciues iam dictae ciuitatis humanitatem tuam , pro ipsorum iiberatione monstratam, certius comprobantes , relicto ipsorum damnato schismate , ad gremium eiusdem ecclesiae promlius reuer • tentur: super quo nuper ad eos quatuor nostros nuncios duximus destinandos, et credimus ex gratia Dei, materiam ad hoc esse dispositam. Nam, \t fidedigno relatu percepimus, in quadam disputatione, per quosdam fratres ord. quos ad conuersionem infidelium orientis transmisimus, cum praelatis , doctoribus et calogeris Graecorum in mense Octobris proxime praeterito facta in ciuitate praedicta, per eosdern fratres obtenta victoria veritatis, nonnulli ex eisdem praelatis, doctoribus, et calogeris , ad rectam fidem fuere diuina miseratione conuersi, et ad dictum gremium redierunt, nobisque super conseruando statu eorum in dicto gremio, humiles litteras destinarunt. Dat. Auin. V. Kal. Febr. an. V." In arcliiuo Vniu. regiae.