Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)

XVII. Ciues Lombardum tributo consueto haud couttnlum queru­lantur. s. A. Excellentissimo Domino eorum L. Dei gratia regi Hungariae — Iudex — Ciuitatis etc. — Litteras vestrae Serenitatis improperatorias humi­liter et deuote recepimus inter cetera continentes, quod nos, conciues nostri Mercatores, per flu­uium —- cum mercimoniis huc et huc transeun­tes, tributum ad castrum — pertinens destruxis­semus, eidem — proximo Vestro vel suis officia­libus reintegrare, et vlterius dictum tributum sibi plenarie persoluere deberemus. Ad quod Vestrae Celsitudini taliter respondemus: quod querimo­niae accusatoris et adulatoris in plus se extendunt, quam factum rei haberetur. Et ideo licet nos ipsum tributum annotato Magnifico Viro C» pro­ximo vestro, sic sicut ab antiqLiis temporibus pro «dicto castro exactum et receptum solitum fuisset dare et soluere parati fuissemus, et nunc essemus; tamen quia Lombardi sicut Idropici magis quam aliae gentes pecunias sitiunt, nec vlio vnquam tempore impleri possunt et satiari; ideo ipse iu­stum tributum ab eisdem mercatoribus prouenire solitum et debitLim nunquam voluit acceptare; li­tigat enim nobiscum continuis temporibus super eo, quod de vna quaqLie naui onerata sibi quatuor florenos soluere debeamus, cum tamen ab antiquis temporibus vnus florenLis Budensis persolutus ex­titit de vna naui in loco tributi praenotati. Quam­obrem Vestrae Serenitati supplicamus humiliter et deuote^ quatenus pro amoie Dei et suae Genitri­cis Mariae, nec non pro refrigerio animae Do­mini Karoli, quondam Patris Veslri chari&imi,

Next

/
Thumbnails
Contents